- TREBIANI Dii
- TREBIANI Diimemorantur Arnobio, adv. Gentes l. 3. sub fin. Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimo Dii sunt: quibus ab urbe Trebia de qua suô locô nomen. Ita enim idem supra, Piso Deos credit esse novem in Sabinis apud Trebiam constitutos; ubi Desid. Heraldum vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.